Verborum ludus

Hic est ludus quo plus quam tres lusores more jucundissimo verba rariora addiscunt. Opus est lexico satis crasso ut verba rariora (non omnibus lusoribus nota) contineantur.

Lusor primus verbum quod ceteris ignotum habet ex lexico eligit et viva voce enuntiat (fortasse cum indiciis grammaticis, v.g. utrum verbum electum nomen an adjectivum sit, sed semper sine significatione!).

Lusor secundus nunc significationem quam maxime credibilem profert. Nihil refert num verbum ei notum sit necne, neque veramne an falsam verbi vim profert, quia tertium lusorem persuadere vult se recte dixisse. Hoc num credat necne lusor tertius dicat.

Nunc lusor primus verbi explanationem ex lexico recitat et decernit an lusor secundus verum dixerit necne. Deinde puncta lusori secundo et tertio more sequente distribuuntur:

Si tertius falsam explanationem veram esse credidit, ille nulla, secundus autem dua puncta accipit pro optima imaginatione et maxima persuadentia sua.

Si aut secundus rectam explanationem protulit aut tertius recte judicavit, ille qui recte dixit unum punctum pro scientia sua accipit. Qui autem falsum dixit aut judicavit nullum punctum habebit.

Optimum ergo, si secundus tertium falsa explanatione fallit, quia hic nulla, ille autem dua puncta accipiet. Callidior tertius si est hoc avertet et falsam significationem falsam esse declarabit. Hoc modo ipse praeter regulas supra datas unum punctum, secundus nullum accipiet.

Ministeria lusorum nunc per unum progrediuntur et denuo verbum ex lexico proponitur. Victor est qui in fine pleraque puncta habet.

Vocabularium interretiale

Ut hoc cyberdiarium in linguá Latiná appáreat mihi nónnúlla verba Anglica in Latinum sermonem vertere necesse fuit. Fructús laborum in páginá ejusdem tituli exhibeo ut (1) ipse quibus “terminis technicis” jam usus sum meminerim et (2) alii aut iisdem uti aut meliores proponere possint.

Mecum disputate de his vocabulis!

Jam prius Conradus Kokoszkiewicz (nomine Latino: Draco) tabulam verborum computatralium confecit cujus verba autem magis ad res computatralias quam ad interretiales spectant.

Quia ultimo ab usu decernitur quæ verba accipiuntur in Latinitatem vivam, nolo nova verba proponere quæ aut jam utuntur (de hac re me certiorem facitis, quæso) aut supervacanea sunt. Malo disputationem incendere quæ sint optima verba pro quibusdam verbis Anglicis.

De adjumentis Latinitatis electronicis I: De laboratorio litterario

Vox Latina 45, 2009, pp. 137-141

Omnes, quibus lingua Latina cordi est, sibi libros auctorum classicorum emunt, ut eos legant. Sed quis est, qui totam litteraturam Latinam (omnia quæ supersunt) sibi emere potest? Plerique aut pecuniá aut spatio, ut libros in domo suo in pegmate librorum ponant, carent. Tamen fieri potest, ut “omnia quæ supersunt” in ordinatro habere possimus, ac quidem gratis, quod forsitan vix credere velis. Quomodo hoc efficiendum sit et quæ insuper (præter legere) litteris facere possimus, (perge legere »)

Turres versicolores

“Turres versicolores” est titulus novi ludi a Kathariná nuper inventi ut álea trium picturarum: leporis, rapæ, crústulæ (vide infra in imagine) ad novum usum adhibeatur.

Hic ludus liberis major duorum annorum aptus est. Per hoc ludum nomina colorum facile addiscent.

Régulæ ludi: Lusores alternis vicibus áleam jacunt et sibi calculum illius coloris qui picturæ aleæ jactæ congruit (quoad enim calculi illius coloris restent) sumunt. Cum núlli calculi restent is qui altissimam turrim calculis exstruxit victor est!

turris3

Quid signa « ´ » supra vócálés exhibita sibi velint

Ut melius, honorabilis léctor, intellegas quid signa « ´ » supra vócálés exhibita significent, hoc tibi dico: Sunt apices quorum usu longas quantitates vocalium jam in antiquitate indicari solebant. Minimé autem accentús significant.

Fortasse quæris cur longam vocalem non per macron (ut in ā) exhibeam ut hodiernis temporibus nonnúllis in libris fieri solet. Responsum ad hanc quæstionem duplex est: Primum, (perge legere »)

Quid Quintilianus dixerit de educatione parvulorum liberorum

Hæc in libro primo, capitulo primo, Quintiliani institutionum invéni. Putat enim ille liberos jam a primá ætate institui posse:

Quidam litteris instituendos qui minores septem annis essent non putaverunt, quod illa primum aetas et intellectum disciplinarum capere et laborem pati posset. ( …. ) Melius autem (perge legere »)