Quid signa « ´ » supra vócálés exhibita sibi velint

Ut melius, honorabilis léctor, intellegas quid signa « ´ » supra vócálés exhibita significent, hoc tibi dico: Sunt apices quorum usu longas quantitates vocalium jam in antiquitate indicari solebant. Minimé autem accentús significant.

Fortasse quæris cur longam vocalem non per macron (ut in ā) exhibeam ut hodiernis temporibus nonnúllis in libris fieri solet. Responsum ad hanc quæstionem duplex est: Primum, per sæcula per macron non quantitates vocalium, sed syllabarum indicatæ sunt. Itaque confusio facile oriri potest de quantitate vocalium in iis syllabis quæ positione longæ sunt. Melius ergo si macron in arte metricá atque scansione syllabarum manet, apex in phoneticá atque vocalibus naturá longis distinguendis. Alterum, apices in scribendo ope computatri multo facilius adhibentur per pléctra múta quæ dicuntur (Anglicé: dead keys) quam per macron quod laboriosius transcribendum est et in litteris électronicis interdum indicari haud potest!

Exhibitio quantitatum autem non sólum ad bonum pronúntiationem adjuvandam sed imprímís ad sententias melius intellegendas útile, immo interdum necesse est, ut Quíntilianus díxit: “malus arborem significet an hominem non bonum, apice distinguitur”.

8 commentaria ad Quid signa « ´ » supra vócálés exhibita sibi velint

  • Roderícus

    Salvé. Modo hárum páginárum mentiónem in Alexandræ Scríptórió Latínó offendí atque inter alia návigáns quæ in eís sunt, ecce ad hanc explánátiónem dé apicibus venió. Nónnumquam apicibus úsus sum ad vócálés longás indicandás, ut nunc fació, postquam Avítí scrípta dé ré légí, quem forsan nóvistí.

    In sententiís videó té apicés nec tantummodo in quibusdam adhibére vocábulís distinguendís nec réguláriter in omnés vócálés longás (né facillimás quidem, pró certó tibi nótás) indicandó, quamvís nónnúllás scítú difficiliórés indicés. Quá ratióne agis?

  • Uvius

    Uvius Roderico sal.

    Sane quidem Avitum novi et is fuit qui primus usum apicum me docuit.

    Apicibus utor ut (1) homonyma distinguantur (malum – málum, populus – pópulus &c), (2) casus statim intellegatur (herba: nominativus, herbá: ablativus), et (3) ut meipso, fortasse etiam aliis, auxilium dem quantitates vocalium meminisse et in loquendo observare.

    Hæc tertia ratio autem ad vocales scitu difficiliores spectat. Sunt sane quidem etiam vocales breves scitu difficiliores, sed ad eas indicandas necesse esset omnes vocales longas per apices designare quod mihi molestius est. Cum autem Comenii librum cuj titulus “Orbis sensualium pictus” et per litteras et per sonos (vivá voce exceptum) exhibere volo, fortasse quantitates omnium vocalium quas diligenter quæsivi aliquo modo designabo.

    Curá ut optimé valeás!

  • Eduardus

    Ūviō et Roderīcō:

    Rōmānī dēcursū saeculōrum variās methodōs adhibēbant ut longitūdinem vocālium indicārent, scīlicet māiusculō altiōre quam solitō, vocāle bis repetītā, vocāle cum apice circumflexō, līneolā suprā vocālem positā. Quod plērīque librī ūsuī studentium aptī ultimam methodum adhibeant, cōnsultius dūcō eam sequī. Obiter dīcam sinite ut aliquid dē digraphēmate illō æ aperiam. Quantum sciō prorsus fuit ignōta Rōmānīs antīquīs sed scrīptōrēs mediī aevī eā ūtēbantur prō ē neque efferēbātur ut ae (ai plūs minusque).

  • Uvius

    Uvius Eduardo sal.

    Quæsivisti, Eduarde, de usu ligaturarum quae dicuntur. Historia et usus earum in vicipaedia explanatur. Ibi referuntur diversæ rationes cur inventæ sint: Ut scriptores mediævales celerius scriberent, ut textús lectoribus melius placérent.

    Ego autem ligaturis pro his duabus rationibus utor: Primum, ut lector statim intellegat utrum duæ vocales sequentes diphthongum (per ligaturam scribendam) repræsentant annon: Pœna, sed poeta, et ita cum pronuntiatu etiam scriptura variat. Secundum autem et mihi ligaturæ verba pulchriora reddere videntur!

    Récté dixisti scriptores mediævales qui ligaturas invenérunt hunc pronuntiatum diphthongorum non observavisse, et Romani ligaturis non utebantur. Ergo ad thema majus ducimur: Si linguam Latinam correctam perspicuam in nostro tempore colere volumus, quibus auxiliis Romanis ignotis nobis uti licet, quibus non? De hac re fortasse in grege diputare possumus.

    Optime valeas!

  • Roderícus

    Nisi memoria me multum fallit, in inscriptionibus Romanis antiquis Æ vidi. Et cum apice, quo opus sane non erat!

  • Uvius

    Recte dicis. Romani ligaturis multimodis utebantur, ad diphthongos autem solum post tempus Flavium ut ajunt historici. Nescio an illo tempore diphthongi adhuc more classico pronuntiari solebant. Sed ego eis solum utor ad majorem perspicuitatem litterarum.

    Hanc imaginem inveni:

    ligatura

  • Depakote@official.site” rel=”nofollow”>…

    Buyit now…

  • Depakote@official.site” rel=”nofollow”>..

    Buygeneric meds…