Verborum ludus

Hic est ludus quo plus quam tres lusores more jucundissimo verba rariora addiscunt. Opus est lexico satis crasso ut verba rariora (non omnibus lusoribus nota) contineantur.

Lusor primus verbum quod ceteris ignotum habet ex lexico eligit et viva voce enuntiat (fortasse cum indiciis grammaticis, v.g. utrum verbum electum nomen an adjectivum sit, sed semper sine significatione!).

Lusor secundus nunc significationem quam maxime credibilem profert. Nihil refert num verbum ei notum sit necne, neque veramne an falsam verbi vim profert, quia tertium lusorem persuadere vult se recte dixisse. Hoc num credat necne lusor tertius dicat.

Nunc lusor primus verbi explanationem ex lexico recitat et decernit an lusor secundus verum dixerit necne. Deinde puncta lusori secundo et tertio more sequente distribuuntur:

Si tertius falsam explanationem veram esse credidit, ille nulla, secundus autem dua puncta accipit pro optima imaginatione et maxima persuadentia sua.

Si aut secundus rectam explanationem protulit aut tertius recte judicavit, ille qui recte dixit unum punctum pro scientia sua accipit. Qui autem falsum dixit aut judicavit nullum punctum habebit.

Optimum ergo, si secundus tertium falsa explanatione fallit, quia hic nulla, ille autem dua puncta accipiet. Callidior tertius si est hoc avertet et falsam significationem falsam esse declarabit. Hoc modo ipse praeter regulas supra datas unum punctum, secundus nullum accipiet.

Ministeria lusorum nunc per unum progrediuntur et denuo verbum ex lexico proponitur. Victor est qui in fine pleraque puncta habet.

Turres versicolores

“Turres versicolores” est titulus novi ludi a Kathariná nuper inventi ut álea trium picturarum: leporis, rapæ, crústulæ (vide infra in imagine) ad novum usum adhibeatur.

Hic ludus liberis major duorum annorum aptus est. Per hoc ludum nomina colorum facile addiscent.

Régulæ ludi: Lusores alternis vicibus áleam jacunt et sibi calculum illius coloris qui picturæ aleæ jactæ congruit (quoad enim calculi illius coloris restent) sumunt. Cum núlli calculi restent is qui altissimam turrim calculis exstruxit victor est!

turris3