De adjumentis Latinitatis electronicis I: De laboratorio litterario

Vox Latina 45, 2009, pp. 137-141

Omnes, quibus lingua Latina cordi est, sibi libros auctorum classicorum emunt, ut eos legant. Sed quis est, qui totam litteraturam Latinam (omnia quæ supersunt) sibi emere potest? Plerique aut pecuniá aut spatio, ut libros in domo suo in pegmate librorum ponant, carent. Tamen fieri potest, ut “omnia quæ supersunt” in ordinatro habere possimus, ac quidem gratis, quod forsitan vix credere velis. Quomodo hoc efficiendum sit et quæ insuper (præter legere) litteris facere possimus, hóc commentario referetur. In prima parte, quomodo litteras nobis paremus, refertur, in secunda parte, quæ ultro litteris facere possimus.

Pars prima: Quomodo textús accipiamus

Societas scientiarum spiritalium, quæ dicitur “The Packard Humanities Institute” (PHI), duos compactos discos (“CD”) paravit qui nostrá intersunt:

PHI CD #5.3 (Latine, editus anno 1991): hóc discó compactó tota litteratura Latina ab initio usque ad AD 200 continetur, etiam nonnulli textús posteriores, e.g. auctorum Servii, Porphyrii, Zenonis, Justiniani. Insuper continentur versiones Bibliæ sacræ: Versio Hebraica, Septuaginta, Novum Testamentum Græcum, Vulgata Latina, King James (Anglice) et “Revised Standard Version” (Anglicé).

PHI CD #7 (documentaria Græca, editus anno 1997): hóc discó compactó continentur (1) papyra documentaria in studiorum Universitate Dukeana auxilio studiorum Universitate Michiganeana præparata; (2) inscriptiones Græcæ in studiorum Universitate Cornelliana, Ohiense statale et aliis præparatæ; et (3) Novum Testamentum Copticum in studiorum Universitate Yaleana praeparatum et textús in loco Nag Hammadi inventi, qui in studiorum Universitate Claremonteana præparati sunt.

Pro illis discis compactis licentia usús præbetur, tamen non veneunt. Et pro licentia singulari et institutoria impensa non rogantur.

Ad discos obtinendos necesse est licentiæ textum, quem invenies in loco, qui est http://www.inrebus.com/docs/PHI_license.zip, diligenter legere et primam et ultimam paginam complére. “Status legalis” in prima pagina aut individualis aut institutorius designandus est; si autem licentiam institutoriam rogas, nomen institutionis scribe. In pagina quarta indica, quos discos obtinére vis. Si plures quæris, ut in diversis ordinatris eodem tempore adhibéri possint hoc nota in pagina ultima. Deinde licentiæ textui nomen tuum subscribe et mitte ad societatem “PHI”! Disci et confirmatio licentiæ tibi mittentur.

Disci textús tantum continentur, non vero auxilia quibus ii legi possunt. De hac re in altera parte agemus.

Pars altera: Quomodo textús legere et quærere possímus

Sunt programmata diversa ad textus legendum apta, e.g. Musaios, Philolex, Lector et alia. Cum autem hæc programmata pro non parvo pretio veneunt, nobis ad auxilium spectandum est, quod non majus pretium quam textus ipsi habet, i.e. quod gratis præbetur! Peropportuné contigit, ut tale programma a Doctore Petro Heslin philologo classico studiorum Universitatis Dunhelmensis scriptum esset. Hoc programma nomine “Diogenes” pro systematibus agentibus generis Microsoft Windows, MAC OS et Linux (Unix) paratum in interrete invenies hóc in locó: http://www.dur.ac.uk/p.j.heslin/Software/Diogenes/.

In paginis interretialibus etiam explicatur, quomodo programma in ordinatro instituendum sit. Non autem refertur, quomodo programmate utamur, ut textus ipsos legamus. Ergo nunc vobis ea referam, quæ ex experimentis inveni.

In initio programma “Diogenes” instruere debemus, ubi corpora textuum inveniuntur. Hoc sub indice, qui est “Edit | Preferences” fieri potest. Praeter textús a “PHI” praebitos etiam Thesaurus Linguæ Græcæ programmate “Diogenes” adhibito legi ac quæri potest. Cum hoc fecerimus et iterum programma aperímus, hóc modo salutamur:

Diogenes Logo

Welcome to Diogenes, a tool for searching and browsing through databases of ancient texts. Choose your type of query, then the corpus, then type in the query itself: this can be either some Greek or Latin to search for, or the name of an author whose work you wish to browse through.

The Greek input method you have currently selected is: Unicode. NB. Unicode input is new. You must type Greek using your computer’s facility to type Greek letters in Unicode, and you should either type all accents or none at all. Further info. This and other settings can be displayed and changed via the current settings page.

Action:

Corpus:

Query:



All data is © the Thesaurus Linguae Graecae, the Packard Humanities Institute, The Perseus Project and others. The information in these databases is subject to restrictions on access and use; consult your licenses. Diogenes (version 3.1.6) is © 1999-2007 P.J. Heslin.

New Search

Si e.g. scire volumus, quibus in locis verbum, q.e. “promulsis” reperítur, prope “Query” scribendum est “promulsi” (ut enim etiam formas declinationis reperiamus), deinde signum “Go” mure premendum est et paucis momentis post hi sex loci redduntur (non omnes in imagine visibiles sunt):

Diogenes Logo small

M. Tullius Cicero. Epistulae ad Familiares (Cicero: Epistulae ad
Familiares. 2 vols., ed. D. R. Shackleton Bailey, 1977).
(0474: 056)

book 9, letter 16, section 8, line 9

neque est quod in promulside spei ponas aliquid, quam
totam sustuli; solebam enim antea debilitari oleis et lucanicis
tuis.

Go to Context


M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares
book 9, letter 20, section 1, line 6

non
eum quem tu es solitus promulside conficere.

Go to Context


Iustinianus. Digesta Iustiniani 1–50 (The Digest of Justinian.
Vols. 1–4, ed. T. Mommsen, P. Krüger, A. Watson, 1985).
(2806: 002)

book 34, chap 2, par 19, sect 10, line 3

Sed cui uasa sint legata, non solum ea continentur, quae aliquid in se recipiant
edendi bibendique causa paratum, sed et quae aliquid sustinea<n>t: et ideo scutellas uel pro-
mulsi
daria contineri.

Quid autem verbum, q.e. “promulsis”, significat? Hoc duobus modis invenire potes: Aut tibi elige “Look up a word in the dictionary” in pagina prima, aut preme “Go to context” in pagina priore, quod nunc facimus: Eligimus contextum primi loci verbi, q.e. promulsis, et in textu premimus verbum idem. Ut vides in dextra parte lemma pertinens ad lexicon, q.e. “Lewis & Short” apparet (nam illud lexicon, sicut Liddell-Scott-Jones pro linguá Græcá, programmate “Diogenes” continetur):

diogenes logo small

M. Tullius Cicero. Epistulae ad Familiares (Cicero: Epistulae ad
Familiares. 2 vols., ed. D. R. Shackleton Bailey, 1977).
(0474: 056)

book 9, letter 16, section 8, line 2

quod erit, magnificum sit et lautum. memini te mihi

Phameae cenam narrare. temperius fiat, cetera eodem

modo. quod si perseveras me ad Matris tui cenam revocare,

9.16.8.5

feram id quoque. volo enim videre animum qui mihi audeat

ista quae scribis apponere aut etiam polypum miniati Iovis

similem. mihi crede, non audebis. ante meum adventum

fama ad te de mea nova lautitia veniet; eam tu extimesces.

9.16.8.9

neque est quod in promulside spei ponas aliquid, quam

9.16.8.10

totam sustuli; solebam enim antea debilitari oleis et lucanicis

tuis.

Perseus analysis of promulside:

prōmulside,promulsis (A foretaste): fem abl sg

Lewis-Short entry

prōmulsis

prō-mulsis, ĭdis, f. mulsum.

Lit., a relish of eggs, salt fish, mead, etc., served first at a Roman banquet, a whet, antepast, Cic. Fam. 9, 16, 8; 9, 20, 1.—

Transf.

A foretaste: libidinis, Petr. 24 fin.

For promulsidare, the tray for the antepast, Tert. Pall. 5.


Previous Entry   Next Entry

Illo modo textús auctorum cito legere possumus, cum tempus, quod in lexico evolvendo perditur, nunc ad particulam secundæ reductum sit! Si autem indicem auctorum inspicere vis, tibi elige “Browse to a specific passage in a given text” et nihil apud “Query” inscribe – tunc index auctorum monstrabitur. Cum nomen alicujus auctoris premis, index operum hujus auctoris apparet.

Ultimo exemplo nobis corpus “Miscellaneous PHI texts” et “Browse to a specific passage in a given text” eligimus et in Novo Testamento Græco initium euangelii secundum Marcum uná cum lemmate verbi, q.e. “Christus” in lexico Liddell-Scott-Jones monstramus:

dio logo small


Chapter 1, verse 1, line 1

1.1.1

Βίβλος γενέσεως Ἰησοῦ Χριστοῦ υἱοῦ Δαυὶδ υἱοῦ

Ἀβραάμ.

1.2.1

Ἀβραὰμ ἐγέννησεν τὸν Ἰσαάκ, Ἰσαὰκ δὲ ἐγέννησεν

τὸν Ἰακώβ, Ἰακὼβ δὲ ἐγέννησεν τὸν Ἰούδαν καὶ

τοὺς ἀδελφοὺς αὐτοῦ,

1.3.1

Ἰούδας δὲ ἐγέννησεν τὸν Φάρες καὶ τὸν Ζάρα ἐκ τῆς

Θαμάρ, Φάρες δὲ ἐγέννησεν τὸν Ἑσρώμ, Ἑσρὼμ δὲ

ἐγέννησεν τὸν Ἀράμ,

1.4.1

Ἀρὰμ δὲ ἐγέννησεν τὸν Ἀμιναδάβ, Ἀμιναδὰβ δὲ

ἐγέννησεν τὸν Ναασσών, Ναασσὼν δὲ ἐγέννησεν τὸν

Σαλμών,

1.5.1

Σαλμὼν δὲ ἐγέννησεν τὸν Βόες ἐκ τῆς Ῥαχάβ, Βόες

δὲ ἐγέννησεν τὸν Ἰωβὴδ ἐκ τῆς Ῥούθ, Ἰωβὴδ δὲ

ἐγέννησεν τὸν Ἰεσσαί,

1.6.1

Ἰεσσαὶ δὲ ἐγέννησεν τὸν Δαυὶδ τὸν βασιλέα.

Δαυὶδ δὲ ἐγέννησεν τὸν Σολομῶνα ἐκ τῆς τοῦ

Perseus analyses of Χριστοῦ:

  1. χριστός (to be rubbed on): masc/neut gen sg

  2. χριστός (to be rubbed on): masc gen sg

LSJ entry

χριστός

χριστός, ή, όν, (χρίω)

to be rubbed on, used as ointment or salve, opp. πιστός, A.Pr.480, cf. E.Hipp.516, Triclin.ad Theoc.11.1; τὸ ἔλαιον τὸ χ. anointing oil, LXX Le.21.10.

of persons, anointed, ὁ ἱερεύς ὁ χ. ib.4.5,16, 6.22: pl., ib.2 Ma.1.10.

esp. of the Kings of Israel, ὁ χ. Κυρίου ib.1 Ki.24.7, cf. Ps.17 (18).51; also τῷ χ. μου Κύρῳ Is.45.1; pl., of the patriarchs, Ps.104 (105).15.

in NT, ὁ χ. the Messiah, Ev.Matt.2.4, etc.; ὁ χ. Κυρίου Ev.Luc.2.26; then used as pr. n. of Jesus, Ἰησοῦς χ. Ev.Matt.1.1, etc.; Ἰησοῦς ὁ λεγόμενος χ. ib.16.


Previous Entry   Next Entry



Multæ aliæ res explorari possunt, ut disquisitiones ad usum verborum aut conjunctionum verborum apud quosdam auctores etc. inveniantur. De his rebus aliquid inveniri potest hóc in loco: “http://www.princeton.edu/~classics/tech/diogenes.html”.

Monstrare volui, quomodo auxilio programmatis “Diogenes” una cum textibus antiquis revera laboratorium litterarium nobis parare possimus, quo ad multas et varias quæstiones responderi potest, ad quas sólum lexici usu responsum non fit: Verbi gratiá quotiens verbum quoddam in usu fuerit (apud auctorem quendam vel apud omnes auctores, in quibus contextibus verbum vel conjunctio verborum adhibeatur), quis locutione, quæ est “opus est” cum nominativo utatur (sæpe Cicero in epistulis!) etc.

Et ut id facere possimus sine impensis, pro eo multæ gratiæ societati “PHI” et Dr.i Petro Heslin debentur!

2 commentaria ad De adjumentis Latinitatis electronicis I: De laboratorio litterario