Vocabularium interretiale

Ut hoc cyberdiarium in linguá Latiná appáreat mihi nónnúlla verba Anglica in Latinum sermonem vertere necesse fuit. Fructús laborum in páginá ejusdem tituli exhibeo ut (1) ipse quibus “terminis technicis” jam usus sum meminerim et (2) alii aut iisdem uti aut meliores proponere possint.

Mecum disputate de his vocabulis!

Jam prius Conradus Kokoszkiewicz (nomine Latino: Draco) tabulam verborum computatralium confecit cujus verba autem magis ad res computatralias quam ad interretiales spectant.

Quia ultimo ab usu decernitur quæ verba accipiuntur in Latinitatem vivam, nolo nova verba proponere quæ aut jam utuntur (de hac re me certiorem facitis, quæso) aut supervacanea sunt. Malo disputationem incendere quæ sint optima verba pro quibusdam verbis Anglicis.