Turres versicolores

“Turres versicolores” est titulus novi ludi a Kathariná nuper inventi ut álea trium picturarum: leporis, rapæ, crústulæ (vide infra in imagine) ad novum usum adhibeatur.

Hic ludus liberis major duorum annorum aptus est. Per hoc ludum nomina colorum facile addiscent.

Régulæ ludi: Lusores alternis vicibus áleam jacunt et sibi calculum illius coloris qui picturæ aleæ jactæ congruit (quoad enim calculi illius coloris restent) sumunt. Cum núlli calculi restent is qui altissimam turrim calculis exstruxit victor est!

turris3

3 commentaria ad Turres versicolores

  • Care “humanista”,
    forte in situm tuum inivi, materiam didacticam ad meum per interrete quaerens.
    Valde autem mihi statim placuit inceptum tuum, et forma et consilio et sermone.
    Attente vocem tuam simul cum venustissima jamque doctissima illius puellae voce audiendo, conatus sum reperire e qua natione ortus esset levis accentus vester in Latine legendo ! Non hic conjectabo. Certe in eadem litterarum Republica vitam agimus ! Ergo vale, valete quam optime. Inceptis tuis et tuorum dei propitii diu sint !
    Olivarius e Francogallia

  • Franciscus

    Magno cum gaudio lego notiones vestras, et propter institutum vestrum gratulationes facio vobis. Sic pergete!

  • Uvius

    Multas gratias tibi pro tuis humanissimis verbis! Mox multa alia quæ scripsi sequentur.

respondé

 

 

 

his notationibus HTML útí potes

<a href="" title=""> <abbr title=""> <acronym title=""> <b> <blockquote cite=""> <cite> <code> <del datetime=""> <em> <i> <q cite=""> <strike> <strong>