Ut hoc cyberdiarium in linguá Latiná appáreat mihi nónnúlla verba Anglica in Latinum sermonem vertere necesse fuit. Fructús laborum híc exhibeo ut (1) ipse quibus “terminis technicis” jam usus sum meminerim et (2) alii aut iisdem uti aut meliores proponere possint.
Mecum disputate de his vocabulis!
Jam prius Conradus Kokoszkiewicz (nomine Latino: Draco) tabulam verborum computatralium confecit cujus verba autem magis ad res computatralias quam ad interretiales spectant.
Quia ultimo ab usu decernitur quæ verba accipiuntur in Latinitatem vivam, nolo nova verba proponere quæ aut jam utuntur (de hac re me certiorem facitis, quæso) aut supervacanea sunt. Malo disputationem incendere quæ sint optima verba pro quibusdam verbis Anglicis.
|
Pauca verba interretialia propositum ab Uvio Fonticola datum: 09.04.2009 |
||
|---|---|---|
| Anglicé | Latiné | commentarium |
| (required) | (necesse est) | |
| 1 comment to | 1 commentarium ad | |
| 400 bad request | 400 postulatum malum | |
| 401 authorization required | 401 auctorizatio desideratur | |
| 403 forbidden | 403 prohibitum | |
| 404 not found | 404 non repertum’st | |
| 405 method not allowed | 405 methodus non permittitur | |
| 500 internal server error | 500 error intrinsecus computatri servientis | |
| 501 method not implemented | 501 methodus non præstat | |
| A calendar of your blog’s posts | calendarium núntiorum | … cyberdiarii (tui); sed Latinitas brevitatem amat. Jam “tui” supervacaneum est, ut etiam cyberdiarium. |
| All Rights Reserved | Omnia proprietatis jura reservantur | sæpius hanc formulam vidi |
| Arbitrary text or HTML | quælibet verba aut HTML | |
| Archive | tabularium | In tabulario tabulæ publicæ reservabantur (in foro Romano). Etiam archíum, archívum præter verbum Græcum (ἀρχειον). |
| Archives by Category | tabularia categorica | |
| Archives by Month | tabularia mensualia | |
| author | auctor | |
| Blog | cyberdiarium | a Johannes Doublier in scholá “Ning” propositum |
| By Email | litteris electronicis | |
| Calendar | calendarium | ephemeris est verbum antiquum, sed calendarium verbum neolatinum tamen aptissimum: vide v.g. bullam “Inter gravissimas” Gregorii XIII anno 1582 quá calendarium reformatum est (hoc verbum in bullá utitur). |
| Cancel | annúllá | |
| Comment | commentarium | |
| Comments are closed | commentaria nonjam accipiuntur | |
| Continue reading | perge legere | |
| Edit this post | éde hoc núntium | |
| inscriptio électronica | ||
| Home | domum | hóc signo premendo domum revertimur, ergo accusativus |
| Leave a Reply | respondé | |
| Log in to Reply | ini ut respondeas | |
| Log out of this account | exi ex hóc nomine | |
| Logged in as <user name> | <nomen usuarii> inítus / iníta | |
| Mail (will not be published) | inscriptio électronica (célabitur) | |
| Newer Entries | núntia recentiora | |
| No comments yet to | adhúc núlla commentaria ad | |
| Older Entries | núntia priora | |
| Please do not load this page directly. Thanks! | Noli hanc paginam dirécto legere, amábo. Gratias! | |
| Post | núntium | |
| query | interrogatio | |
| Register | asciscere | imperativus medio-passivi, non infinitivus: te ipsum ascisce! |
| Reply | responsum | |
| Search | quæstio; quære | |
| Sorry, but you are looking for something that isn’t here | Vero quæris quod non adest | |
| Submit Comment | mitte commentarium | |
| Subscribe by EMAIL | subscríbe litteris electronicis | |
| Subscribe to the COMMENTS feed | subscríbe ad commentaria accipienda | |
| Subscribe to the POSTS feed | subscríbe ad núntia accipienda | |
| Tags: | pittacia: | |
| Text | verba | |
| This post is password protected. Enter the password to view comments. | Hoc núntium tesserá protegitur. Inscribe tesseram ad núntia spectanda. | |
| View all posts filed under | spectá omnia núntia deposita sub | |
| Website | situs télaris | |
| You can use these HTML tags | his notationibus HTML útí potes | |
| You must be logged in to post a comment. | Ad commentarium mittendum tibi ineundum est. | |
| Your comment is awaiting moderation. | Commentarium tuum probabitur. | |


NUNTIA POPULARIA